Drelincourt: religious in the strict sense is God alone; in a wider sense, honor paid for God's sake
Drelincourt uses religious in a strict sense for what binds the soul to God and sets the manner of worshiping him.
In that sense only God is worshiped religiously, and Saint-honor is the same kind as honor of living believers, higher only in degree.
In a wider sense, religious covers whatever hangs on religion and is done to honor God.
In that wider sense he allows the honor of blessed spirits and of Christ's mother to be called religious.
Latin
XVII. Carolus vero Drelincurtius observat aliquid religiosum duplici modo dici: primo rigide & exacte, prout religio proprie significat id quod animas Deo religat, & modum illum colendi praescribit. Et hoc sensu solum Deum religiose colendum esse docet: nec ea ratione religiosum esse honorem quo Sancti coluntur, cum sit ejusdem plane speciei cum eo quo fideles in terra degentes colimus, & gradu solum ab eo differat. Sed quandoque Religiosum latiori significatu id omne dici quod non solum religionis essentiam constituit, sed etiam ex ea pendet, & ab ea fluit. Et sic Religiosum dici posse honorem, qui personis & rebus quibuscunque defertur Dei honorandi causa, quia, scilicet, vel divino cultui inserviunt, vel in eis elucent divinae gratiae & gloriae dona. Et hoc sensu concedit religiosum esse honorem quo Beatos Spiritus, & Sanctam Virginem Christi matrem colimus. Responsione ad quaestionem Petri le Camus Episcopi jam dicti pag. 27.