Theological Theses · §1576 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Some Reformed, with Chamier, may reserve latria and dulia as names of different kinds, not degrees

Some Reformed writers will still keep Latria for God's cult and Dulia for creature-honor, as a useful distinction.

Chamier allows the Greek words only if they name different kinds, not higher and lower degrees.

Religious cult and civil cult are not synonyms and not analogues of one another.

Latin

XIX. Theologi tamen Reformati nonnulli testantur sibi non incommodum videri, si Latriae vox divino cultui reservetur, tanquam illi propria; honori vero & observantiae qua creaturae colendae sunt, singulariter aptetur vox Dulia, illique a divino & religioso cultu distinguendo inserviat. Id videre est apud Chamierum. Postquam enim pro certo constituit cultum Religiosum in solidum Deo concedendum, civilem vero ad creaturas pertinere: addit huic rei significandae nos uti posse vocabulis δουλείας & λατρείας: dummodo sciamus non esse ea nomina diversorum graduum, quasi secundum plus & minus, sed diversorum generum: ut omnino diversi sit generis cultus religiosus & cultus civilis, neque συνώνυμα neque ἀνάλογα ambo inter se comparari. Panstratia tom. 2. lib. 19. cap. 1. num. 11.

Report a mistake in this passage