Theological Theses · §1575 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Reformers commonly reject the Latria–Dulia split, because one cult is properly religious and Scripture mixes the words

Reformed doctors generally reject dividing religious cult into Latria and Dulia.

Only the cult proper to God deserves the name religious in the proper and simple sense; creature-honor is religious only improperly.

Scripture also mixes the words: latreia sometimes means human service, and douleia is often kept for God's cult alone.

Latin

XVIII. Caeterum vulgatam distinctionem cultus Religiosi in Latriam & Duliam communiter improbant Scholae Reformatae Doctores. Idque duplici nomine. Et primo quidem, quoniam unicus est cultus qui proprie & simpliciter Religiosus dici mereatur: nempe, cultus qui Deo proprius est. Ille vero qui creaturis, etiam praestantissimis & sanctissimis, defertur, religiosus dici nequit, nisi improprie & aequivoce. Deinde quia in Scripturae usu saepius confunduntur Latriae & Dulia voces. Siquidem apud Graecos interpretes Veteris Testamenti λατρείαν aliquando de servitio humano usurpatur: frequenter vero δουλείαν tam in Veteri quam in Novo Testamento ad solum cultum divinum restringitur.

Report a mistake in this passage