Theological Theses · §252 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Apostles too may have written pious letters beneath canonical authority — 1 Cor. 5

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Apostles could write other pious letters that never rose to canonical, immediately inspired authority.

1 Cor. 5 may point to an earlier Corinthian letter — if so, a holy but non-canonical piece, not a lost rule of faith.

Many Reformed and Roman scholars instead read 'in this epistle,' pointing back to Paul's words already in the same letter about the incestuous man.

Either way, Rome gains no vanished second Canon equal to Scripture.

Latin

VIII. Similiter Apostoli nostri, praeter eas Epistolas, quae Canonicam authoritatem in Ecclesia habere meruerunt, multas alias potuerunt scribere, pias quidem & sanctas, attamen non ejusdem cum prioribus illis authoritatis, ut quae a Deo non fuerunt inspiratae, sicut illae, immediate, & extraordinarie. Talis potuit esse Epistola illa Pauli cujus mentio fieri videtur 1 Corinth. 5. ubi sic ait Apostolus, Scripsi vobis in epistola ne commisceamini cum scortatoribus. Ista enim videntur commode referri non posse nisi ad aliam quandam ad Corinthios epistolam, quae priorem illam praecesserit. Quanquam sunt multi viri docti, tam ex nostris, quam ex Pontificiis, qui nolunt ibi Paulum designare epistolam quandam quae fuerit ab illa ipsa quam tunc scribebat diversa. Sed verba ejus sic interpretantur, scripsi vobis in hac epistola: Ut Paulus non respiciat ad aliam quandam epistolam, sed ad illa ipsa quae superius scripserat, de repurgando fermento, & e medio ipsorum tollendo illo scortatore, qui uxorem patris habebat.

Report a mistake in this passage