No lost Pauline letter to the Laodiceans — Col. 4 ambiguity
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
Rome's 'lost letter to Laodicea' rests on a Latin ambiguity in Col. 4, not on a vanished Canon.
The Vulgate's 'epistle of the Laodiceans' is read as a letter to them; the Greek says a letter from Laodicea.
τὴν ἐκ Λαοδικείας means written from Laodicea — anyone with a little Greek can see it.
So the lost-Laodiceans proof for an incomplete Canon falls with the mistranslation.
Latin
IX. Quod vero pertendunt Pontificiorum nonnulli periisse quandam epistolam Pauli ad Laodicenses, non habet ullum fundamentum: sed natum est ex ambiguitate, quae reperitur in verbis veteris interpretis ult. cap. Ep. ad Colos. Sic enim ibi legitur apud veterem interpretem, Quum lecta fuerit apud vos epistola, facite ut in Laodicensium Ecclesia legatur; & eam quae Laodicensium est vos quoque legatis. Per illam vero epistolam, quae ibi Laodicensium dicitur, intelligunt epistolam ad Laodicenses scriptam, cum revera ibi agatur de epistola scripta a Laodicensibus, ut manifestum est ex Graeco contextu, qui sic habet, καὶ τὴν ἐκ Λαοδικείας ἵνα καὶ ὑμεῖς ἀναγνῶτε, & scriptam a Laodicea vos quoque legatis. Nam certe nullus est Graece tantisper intelligens qui ignorare possit τὴν ἐκ Λαοδικείας significare epistolam scriptam e Laodicea, non vero ad Laodicenses.