Theological Theses · §256 · Louis Le Blanc de Beaulieu

John had an external write-command; Teach all nations includes the pen

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

John's Apocalypse repeatedly records a heavenly order to write — including the seven Asian letters.

Bellarmine's split between 'teach' and 'write' fails: teaching includes the pen.

Matthew's closing 'Teach all nations' is not viva-voce-only; writing is one teaching mode.

Christ wants the nations filled with the Gospel by speech or by calamus.

Latin

XII. Neque tamen Joanni saltem defuit externum mandatum; ipse enim in Apocalypsi testatur pluribus in locis sibi coelitus injunctum, ut scriberet ea quae Dominus ipsi revelaverat, ac praesertim Epistolas illas quas, Christi nomine, septem Ecclesiis Asiae inscribit. Non recte autem opponit Bellarminus mandatum docendi, quod Apostoli a Christo habuerunt, mandato scribendi: Docet enim non tantum qui viva voce instituit, sed etiam qui doctrinam scripto tradit: Ideoque quod discipulis suis injungit Christus Mat. cap. ult. Docete omnes Gentes, ad solam praedicationem viva voce factam restringi non debet, sed ad scriptionem ipsam potest extendi, quae unus est ex docendi modis. Nam ibi jubet Christus ut optimis quibusque modis gentes Evangelii cognitione imbuerent, sive sermone & lingua, sive etiam calamo.

Report a mistake in this passage