Occasions of writing do not cancel the divine mandate to write
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
Bellarmine lists occasions: Matthew's memorial, John's anti-Ebionite request, Luke vs uncertain tales.
He infers they wrote casually, not by office or divine order.
Occasions do not cancel mandate — inspiration is the strongest mandate of all.
They seized those occasions for the Church's perpetual use, not for one private fix.
Latin
XIII. Frustra quoque notat Bellarminus varias occasiones quibus ad scribendum invitati fuerunt Apostoli & Evangelistae. Matthaeum, exempli gratia, Evangelium scripsisse ut Hebraeis, quos deserebat ad Gentes proficiscens, aliquod memoriale doctrinae & praedicationis suae relinqueret. Johannem vero suum Evangelium edidisse rogantibus Asiae Episcopis, propter Ebionitarum haeresim tunc exorientem. Lucam vero aggressum fuisse Evangelicam historiam scribere, ut nos abstraheret ab incertis aliorum narrationibus. Unde colligit Bellarminus Apostolos & Evangelistas obiter tantum scripsisse, & per occasionem, non vero quasi ex proprio munere & divino mandato. Sed quamvis scriptoribus sacris variae occasiones scribendi oblatae fuerint, non ideo tamen absque mandato divino scripserunt. Fuerunt enim a Deo inspirati, quod fortissimum mandati genus est, ut arriperent illas occasiones doctrinam sacram scripto consignandi ad perpetuum Ecclesiae usum, non vero simpliciter ut singulari cuipiam incommodo mederentur.