Not every Apostle need write — a few inspired books serve the whole Church
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
Bellarmine: if God meant a written Gospel, every Apostle — or a joint council — would have issued a full body of doctrine.
Reply: a few inspired writers suffice for the whole Church's use.
No need for an Apostles' committee — God inspires persons as well as assemblies.
Sacred books arise from God's immediate breath, not from human planning.
Latin
XV. Denique non est majoris ponderis & momenti quod urget Bellarminus, nempe, si Deo fuisset propositum Evangelii doctrinam per Apostolos literis consignare, futurum fuisse ut, vel singuli Apostoli corpus Evangelicae doctrinae conscriberent in usum provinciarum illarum quibus praedicabant, vel certe omnes simul congregati, antequam discederent in suas provincias, librum aliquem communem ederent: Etenim ut istud Dei propositum ratum fieret, & mandaretur executioni, suffecit ut nonnulli ex Apostolis & Evangelistis scribendi curam Deo inspirante susciperent. Nam scripta a paucis edita potuerunt universae Ecclesiae usui esse, & inservire fidelibus omnium provinciarum. Neque opus fuit hac de re Apostolos in communi consulere, cum Deus non minus singulos seorsim inspiraret, quam omnes simul congregatos. Adde quod scripta divina non ex hominum consilio, sed ex Dei immediato & extraordinario afflatu fieri debuerunt.