No scholastic catechism required — God wrote by their hands
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
Bellarmine wants a catechism; he finds only Gospels and letters that touch dogma in passing.
Reply: God wrote through their hands — not bound to school method.
Pious readers can still gather faith and life-precepts from the books as written.
Moses had an express write-order yet left precepts scattered in narrative — same pattern.
Latin
XIV. At, inquit Bellarminus, si doctrinam sacram literis consignare ex professo voluissent, certe catechismum aut similem librum confecissent. At ipsi, vel historiam scripserunt, ut Evangelistae: vel epistolas, ut Paulus & alii, in quibus nonnisi obiter de dogmatibus tractant. Respondeo scriptores sacros non tam scripsisse, quam Deum per ipsorum manus: Deum autem in scribendo humanae & scholasticae methodo astrictum non esse; Imo istas scholae leges scripti divini majestatem & simplicitatem non satis decere. Quomodocunque vero scripti sint libri sacri, inde satis facile & luculenter doctrina fidei, & praecepta vitae ab attentis & piis lectoribus colligi possunt. Certe negari non potest Mosen saltem ex aperto & expresso Dei mandato legem a Deo acceptam literis mandavisse. Neque tamen libros magis methodicos scripsit, quam Apostoli & Evangelistae. Sed in libris Mosaicis sine ullo certo ordine sparsa sunt praecepta Dei, & historiis variis inserta.