Theological Theses · §271 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Legal sacrifices foreshadowing Christ were not clear faith for OT believers — revelation measures faith

They add: OT believers had to know legal sacrifices foreshadowed Christ's — yet Moses and the prophets do not make that plain.

Answer: Christ's real death and the types' force toward it is a Gospel mystery, silent in prior ages (as Paul says).

Apostles read it from Scripture after Gospel light and fulfillment; before, it lay in shadows — not clear to the common faithful.

Even after Christ came, Jews and even the Apostles did not yet grasp His death — Peter rebuked as Satan (Matthew 16).

Ancient saints lacked nothing needful: faith is measured by revelation. Obscure confused faith sufficed until the Gospel made clear distinct faith necessary.

Latin

XXVII. Praeterea contendunt, sub toto Veteris Testamenti curriculo in Ecclesia scitu necessarium fuisse, quod sacrificia legalia futurum Christi sacrificium adumbrarent. Id vero notum esse non potuisse ex scriptis Mosaicis, imo neque ex propheticis. Respondeo reale Christi sacrificium, id est, illius mortem & vim quam ad illam sacrificia typica habuerunt, mysterium esse quod solum Evangelium revelavit, quodque praecedentibus saeculis tacitum erat, ut pluribus in locis loquitur Apostolus. Ista quidem Apostoli nostri, postquam accessit lux Evangelii, & rerum ipsarum eventus, vaticiniorum optimus interpres, ex Scriptura sacra deduxerunt. At vero antea in umbris legalibus & prophetiarum obscuritate latebant: nec a vulgo fidelium saltem poterant pervideri. Et certe quod jam post ipsius Christi in terris adventum, nihil dum de illius oblatione & morte apud Judaeos innotuerat, tantum abest ut ab initio quicquam de ea re sciverint, inde manifestum est, quod nihil aeque eorum animos a Christo alienaverit, ac cruenta illa oblatio quae in cruce peracta est. Neque id verum est tantum de Judaeis incredulis, sed de piis & fidelibus quoque: Nam Apostoli ipsi paulo ante Christi passionem illum pro nobis moriturum esse nondum intelligebant. Unde est quod, quum de sua morte illis aperte primum loqui coepit, istud a Petro fuerit rejectum magna cum aversatione: Quapropter etiam illum increpuit Christus dicens, Vade a me Satana, ut videre est Matth. 16. Neque tamen quicquam ad salutem necessarium priscis fidelibus defuit: Nam divina revelatio est mensura fidei nostrae, neque Deus a nobis pleniorem fidem exigit, quam possit ex hactenus facta revelatione haberi. Quamdiu ergo mysterium oblationis a Christo peragendae confuse tantum obscure & indistincte revelatum fuit, suffecit ut fideles obscuram tantum & confusam illius fidem haberent. Clara vero & distincta illius mysterii fides post Evangelii promulgationem necessaria demum fuit.

Report a mistake in this passage