Theological Theses · §276 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Faith accepts revealed things by the word — but the word itself by innate notes

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

The objection assumes faith accepts only what another divine word proves — true for revealed things, not for the word itself.

Things revealed are believed because God testifies in his word; the word itself cannot be propped by infinite regress of further words.

Faith must finally rest in a word received for its own sake, made known by implanted signs and notes under the Spirit's light.

Scripture needs no second word to witness its divinity — it is still faith's proper object.

Rome's own faith likewise bottoms out in some word accepted by motives, not by yet another divine word.

Latin

XXXII. Praeterea istud argumentum supponit nihil nos per fidem amplecti, nisi quod probari potest divino quodam verbo atque testimonio: quod, licet prima fronte videatur esse verissimum atque indubitatum, undiquaque tamen verum non est. Etenim fides nostra aliter accipit res in verbo Dei revelatas, & aliter ipsum Dei verbum, seu divinam revelationem. Siquidem res ipsas a Deo revelatas credimus & suscipimus propter divinam revelationem, & quoniam Deus illis in verbo suo testimonium perhibet. At de ipso Dei verbo, seu divina revelatione alia ratio est. Nam una pars verbi divini potest quidem alteri testimonium perhibere, & una revelatio suscipi propter aliam revelationem qua nobis confirmetur; Verum hic dari non potest progressus in infinitum: Sed tandem sistendum est in aliquo Dei verbo, quod fides nostra propter se suscipiat, & quod authoritatem suam non mutuetur ab aliquo alio extra se Dei verbo, cujus testimonio de eo certi reddamur. Itaque necesse est esse aliquod Dei verbum quod per se nobis innotescat, id est, ex signis & notis insitis, aliisque argumentis atque incitamentis, quibus mens nostra a Spiritu sancto illuminata moveatur ut credat revera tale verbum divinum esse, & ad Deum suam referre originem. Quamvis ergo non sit aliud Dei verbum, quod Scripturae divinitati testimonium perhibeat, nihilominus Scriptura erit legitimum fidei nostrae objectum, si quidem fides est assensus quo verbum Dei amplectimur, & propter illud quaecunque testimonio illius confirmantur. Nec effugere possunt adversarii quin fides eorum tandem resolvatur in aliquod Dei verbum cui fidem adhibeant inducti tantum argumentis & motivis quibusdam, non vero propter aliud verbum Dei, cujus testimonio sanciatur ejus authoritas.

Report a mistake in this passage