Scripture proves itself by innate notes of divinity — like creation or a classic author's genius
Bare self-assertions in Scripture do not convince those who already doubt its authority — in that sense Scripture cannot prove Scripture.
Yet another sense holds: Scripture carries many innate notes of divinity by which it shows itself true and divine.
As heaven and earth prove God by excellence and wisdom's traces — not by a spoken certificate.
As a book claims Aristotle or Cicero by genius of doctrine and style, not by the title page alone.
Scripture's books likewise bear divine wisdom so deeply that inspiration and divine authorship appear.
Latin
XXXIII. Praeterea hic observandum est, testimonia, quibus Scriptura sacra se divinam asserit, non esse quidem idonea & efficacia argumenta ad convincendos eos qui in dubium vocant Scripturae authoritatem; Et eatenus verum est Scripturam per Scripturam probari non posse. Sed tamen alio sensu Scriptura per Scripturam ipsam probari potest, quatenus Scripturae insunt multa divinitatis argumenta & notae quibus ipsa se veram & divinam indicat & asserit. Non secus ac caelum & terra probant & ostendunt suum authorem Deum esse, non simplici aliqua voce & testimonio, sed ex ipsa suae naturae praestantia, & potentiae ac sapientiae divinae vestigiis quae in illis notari possunt: aut ut aliquis liber Aristoteli & Ciceroni se vindicat, non ex solo titulo, sed ex ipsius doctrinae genio, acumine styli & differendi modo, qui ejusmodi est ut non possit nisi praestantibus illis ingeniis tribui. Ita enim Scripturae libri, seu stylum, seu res ipsas spectes, tam alte impressa habent sapientiae divinae vestigia, ut satis appareat illos divinitus inspiratos esse, & Deum habere authorem.