Sum of the reply: no circle, no infinite regress — Scripture known by implanted signs
Faith-analysis allows neither a circle nor infinite regress — the mind must stop in a word received immediately for itself.
That word is sacred Scripture (a fixed number of God-breathed books), known by implanted signs, not by another divine word's bare certificate.
Self-knowledge by innate notes does not strip Scripture's perfection as faith-rule.
A rule need not prove itself the way it proves everything else — first principles are supposed, proved at most ad hominem / a posteriori.
Latin
XXXIV. Huc ergo redit summa responsionis nostrae, in fidei analysi nec dari posse circulum, nec progressum in infinitum, sed mentem nostram necessario sisti in aliquo Dei verbo quod per aliud Dei verbum non confirmetur, sed quod fides nostra suscipiat immediate & propter se, & in cujus notitiam & fidem adducamur per argumenta & signa insita, aliaque, ut loquuntur scholae, credendi motiva, non ex testimonio alterius cujusdam verbi divini desumpta. Istud autem Dei verbum, in quo sistitur fides nostra, esse Scripturam sacram, constantem certo numero librorum θεοπνεύστων, ac proinde illam a nobis non suscipi propter aliquod aliud Dei verbum quod testimonium illi perhibeat, nec etiam illam se nobis probare simplici & nudo suo testimonio, sed nobis innotescere ex signis & notis insitis aliisque argumentis atque incitamentis. Inde vero minime sequi illam non esse perfectam & sufficientem fidei regulam: quoniam in tali regula non requiritur ut aliter se probet, sed satis est ut, illa excepta, omnia quae ad fidem pertinent possint testimonio illius confirmari. Imo impossibile est dari talem regulam fidei, quae seipsam, sicut caetera, possit simplici suo testimonio probare: prorsus vero necessarium primam fidei regulam inter Christianos tanquam principium supponi, nec per alia fidei principia probari, nisi forte ad hominem, & a posteriori, ut loquuntur in scholis.