Blinded disputers do not cancel Scripture light for sincere Spirit-led readers
If many dispute the same proofs made every rule useless, no word of God could ever settle heresy.
Prejudice and vain sophisms can darken Scripture for the blinded — that does not cancel its light.
Sincere minds, freed from perverse affections and led by the Spirit, still gather the saving doctrine evidently from Scripture.
They hold firm, undoubted arguments in the text itself.
Latin
XLVIII. Igitur si veritas aliqua dubia redditur, & probatio aliqua infirmatur, quia multi sunt qui lucem istius veritatis, & probationis vim non vident & agnoscunt, sed contra ex iisdem principiis disputant, & utcunque solvunt argumenta ex illis pro veritate adducta, nullum prorsus Dei verbum supererit, unde satis solide possint haeretici confutari, & dogmata fidei probari satis certo atque evidenter. Sed profecto quamvis homines praejudiciis & pravis affectibus ducti & occaecati doctrinam salutarem in Scriptura sacra contentam non videant, & argutiis ac vanis sophismatis tenebras illi offundere conentur, id non obstat, quominus illam ex Scripturis evidenter colligant, & firma ac indubitata illius argumenta se in iis habere certi sint illi qui animo sincero, & mente a praejudiciis & affectibus perversis libera, ac Spiritu sancto duce, & facem praeferente, Scripturae testimonia expendunt, & conferunt ut veritatem in illis inveniant.