Theological Theses · §293 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Rome: you cannot prove from Scripture that Scripture alone is enough

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Last objection: you claim Scripture holds all needful to faith and salvation — and no unwritten word of God.

Rome: that claim itself cannot be proved from Scripture; the usual texts are answerable.

Answer: the thesis is solidly from Scripture; earlier theses already undercut unwritten tradition and assert Scripture perfection.

Our theologians bring still more proofs and clear the exceptions.

Latin

XLIX. Superest ut unum adhuc Argumentum solvamus. Nam credere nos profitemur, & studiose asserimus Scripturam sacram continere omnia quae sunt ad fidem & salutem necessaria, & nullum esse Dei verbum non scriptum. At, inquiunt, hoc ipsum ex Scriptura probari non potest. Etenim istud non convincunt Scripturae loca quae in hanc rem proferuntur, & argumenta ex iis deducta facile solvi possunt. Respondeo veritatem quam hic tuemur posse ex ipsa Scriptura solide probari, & thesibus praecedentibus ex Scripturis eruta & vindicata fuisse argumenta quibus infirmatur traditionis non scriptae authoritas, & asseritur Scripturae perfectio & sufficientia, & alia plurima proferri a Theologis nostris, & ab adversariorum exceptionibus vindicari.

Report a mistake in this passage