Even after Easter the Apostles were slow — but those mysteries are written in the NT
Acts 1 proves the point: even after Easter they still asked about restoring Israel kingdom.
Peter needed Acts 10 vision before Gentile inclusion clicked.
Christ did teach after the resurrection and by the poured-out Spirit — true.
False: that teaching stayed unwritten; the NT already holds those mysteries in substance for salvation.
Latin
IV. Et certe quod discipuli ista tum non intelligebant, inde manifestum est, quod, etiam postquam Christum a mortuis excitatum viderunt, nesciebant tamen quae futura esset regni ipsius natura; quam suam ignorantiam produnt illa ad Christum quaestione, quae a Luca refertur cap. 1. Actorum, Domine, num hoc tempore restitues regnum Israel? Imo post ipsam Christi ascensionem, Gentium vocatio, & cum populo Dei in unum corpus collectio a Petro non satis intelligebatur, donec de mysterio isto, speciali visione plenius edoceretur, ut videre est Actorum capit. 10. Multa vero illa Christus proculdubio Apostolos docuit, tum viva voce post resurrectionem, tum per Spiritum sanctum abundanter illis superfusum post sessionem ad dexteram Patris. Sed unde Pontificii probant, aut conjiciunt illa scripta non esse, cum mysteria ista quae breviter recensuimus, & longe plura, scripta reperiantur in Evangelistarum scriptis, quae illi proculdubio a Magistro suo hauserant? Itaque, verum est quidem Christum ante mortem habuisse multa dicenda discipulis quae illi ferre non poterant, & verum quoque Christum illa discipulis suis dixisse & aperuisse post resurrectionem. At falsum est ista non fuisse scripta ab Apostolis & Evangelistis, saltem quoad summam atque substantiam, & quantum nobis ad salutem satis est. Sunt enim illa ipsa mysteria quae per totum Novum Testamentum sparsa sunt. Nec adversarii possunt contrarium ullo argumento probare.