Theological Theses · §299 · Louis Le Blanc de Beaulieu

John 16 is no warrant for Mass, saints, or images — heretics used the same text

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Rome may not map John 16 onto Mass sacrifice, saint-invocation, or image-worship.

Ancient heretics used the same verse to baptize their figments.

Augustine (tract on John) already called out that abuse.

So the Pontifician move repeats the old heretical color, not a new proof.

Latin

V. Multo minus vero possunt nobis fidem facere, multa illa, quae Christus discipulis dicenda habebat, esse traditiones illas, quas nobis hodie obtrudunt de Missae sacrificio, de invocatione Sanctorum, de cultu imaginum, aliisque hujusmodi: certe istud majori cum ratione non affirmant de suis traditionibus, quam prisci haeretici de figmentis & somniis suis, quibus audacia simili authoritatem atque fidem conciliare conabantur: Testatur enim August. tractatu in Joan. 97. veteres haereticos his verbis Christi abusos fuisse, ut figmenta sua populo commendarent, quasi essent illa ipsa quae Christus dicenda discipulis habebat. Omnes, inquit, insipientissimi haeretici qui se Christianos vocari volunt, audacias figmentorum suorum hac occasione Evangelicae sententiae colorare conantur, ubi Dominus ait, adhuc habeo multa vobis dicere. Unde patet Pontificios imitari palam veteres haereticos, dum ex iisdem Christi verbis pro traditionibus suis non scriptis argumentantur.

Report a mistake in this passage