Theological Theses · §302 · Louis Le Blanc de Beaulieu

1 Cor 11 traditions means the Gospel Paul delivered — not unwritten prayer rules

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Rome third text: 1 Cor 11 — keep the traditions as I delivered them.

They hear unwritten church-prayer rules; that needs proof, not assertion.

Tradition here means the whole Gospel and precepts Paul had given — oral or written.

Much already written, more written later in Paul and the NT; leftover rites fit their age, not a second equal rule.

Latin

VIII. Tertius Scripturae locus, unde Pontificii pro traditionibus non scriptis argumentantur habetur: 1 Corinth. 11. ubi sic Paulus Corinthios affatur, Laudo autem vos, fratres, quod omnia mea meministis, & sicut tradidi vobis, traditiones retinetis. Dicunt enim per traditiones intelligi praecepta quaedam de modo orandi in Ecclesia, quae nusquam scripta inveniuntur. At istud non tantum dici, sed probari quoque oportuit. Nos vero dicimus per traditiones intelligi eo loco totam Evangelii doctrinam, & omnia praecepta quae a Paulo acceperant. Nam traditionis nomen, ut ante observatum fuit, generale est, & significat documenta quaevis quocunque modo tradita, seu viva voce, sive etiam scripto. Porro documentorum & institutorum illorum, quae Corinthiis primum a Paulo tradita fuerant, plurima jam tum scripta erant, alia nondum erant scripta, sed postea scripta sunt in ipsis Pauli Epistolis, & aliis Novi Testamenti libris, qui postea exarati sunt. Quaedam forte nunquam scripta fuerunt, quo in genere possunt esse ritus quidam & ceremoniae, quae ad illa tempora accommodatae erant.

Report a mistake in this passage