Theological Theses · §301 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Unwritten signs do not imply unwritten saving dogmas — the same limit cuts both ways

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Rome consequence fails: unwritten signs do not prove unwritten saving dogmas.

Better inference: even miracles are certain only from Scripture, not tradition.

Same for words and doctrine — certainty stays in Scripture.

Christ measured both deeds and teaching to what suffices for saving knowledge.

Latin

VII. Porro quaenam est ista consequentia? Multa signa fecit Christus quae scripta non fuerunt, ergo sunt multa dogmata ad salutem necessaria quae sacra Scriptura comprehensa non sunt. Annon potius inde debemus concludere, quod quemadmodum Christus multa quidem signa fecit, quae in Scriptura sacra non memorantur, attamen de signis & miraculis ejus ex traditione nihil certi haberi potest, sed tantum ex Scriptura sacra: Ita quoque de Christi verbis atque doctrina nihil certum atque exploratum, nisi ex eadem Scriptura habemus. Ac praeterea, quod sicut de suis factis Christus tantum scribi voluit, quantum ad salutarem ejus notitiam satis est, ita quoque de suis verbis atque doctrina tantum scriptis mandari curavit, quantum ipsi ad fidem atque salutem nostram sufficere visum est.

Report a mistake in this passage