Theological Theses · §304 · Louis Le Blanc de Beaulieu

tradidi is general — the Supper is written; the rest is free order and decency

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Bellarmine already grants deliver is a general verb — written or unwritten.

The Supper institution Paul delivers is written in 1 Cor 11 and the Synoptics.

What he will arrange later is free order and decorum, not binding everywhere always.

1 Cor 14's general rule — all things decently and in order — is enough; particulars stay with pastors and churches.

Latin

X. Sed, quod ad prius attinet, mirum est Bellarminum vim facere in voce tradidi, cum agnoscat ipse verbum tradendi generale esse, neque ad solam doctrinam non scriptam pertinere, sed ad doctrinam quoque scripto traditam. Et certe quae ibi tradit Paulus de institutione Coenae Dominicae, non tantum ab illo eo loci scripta sunt, sed a tribus etiam Evangelistis scripta reperiuntur, nempe, a Matthaeo, Marco, atque Luca. Cetera vero quae pollicetur Paulus se dispositurum quum venerit, merito nostri referunt, quicquid contra censeant Doctores Ecclesiae Romanae, ad ritus & ceremonias, & alia quae spectant decorum & ordinem, quaeque adeo sunt res per se liberae, & quae Ecclesiam ubique & semper non obstringunt, nec apud omnes eodem modo observantur. Et idcirco illa Pauli diatagmata sigillatim scribi necesse non fuit, cum in hoc negotio sufficiat regula Scripturae generalis, nempe, ut in Ecclesia omnia fiant ordine & decenter; particularis vero ordinis dispositio, & illius quod decorum spectat, Pastorum & Ecclesiarum ipsarum judicio & arbitrio relicta sit.

Report a mistake in this passage