Burden of proof: Bellarmine must prove Mass and Roman sacraments, not demand our disproof
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
He may not shift the burden: we need not disprove Mass and Roman sacrament forms.
He argues; we answer — he must prove his fill-ins.
Denial of his propositions is enough until he demonstrates them.
Show that Paul ordered Mass sacrifice and those sacraments we call spurious — or drop the claim.
Latin
XI. Iniquum est autem, & contra disputationis leges, quod Bellarminus a nobis exigit, nempe, ut ostendamus caetera illa quae Paulus dispositurum se promittit, non esse graviora quaedam de sacrificio, scilicet, altaris, & Sacramentorum Ecclesiae Romanae materia & forma. Cum enim hoc in loco Bellarminus argumentetur, nos vero respondeamus, Bellarmini est probare quae dicit, nobis vero sufficit propositiones illius negare, & nostras asserere. Itaque non debuit simpliciter dicere, sed demonstrare Paulum aliquid ordinasse de sacrificio Missae, & illis Ecclesiae Romanae Sacramentis, quae nos adulterina & notha judicamus.