Theological Theses · §306 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Cetera cum venero: lesser order left for an apostolic visit, not Mass dogma

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

His conjectures weigh nothing — and the text itself undercuts them.

After fixing Supper institution and rebuking abuses, Paul adds: the rest when I come.

That rest is lesser business needing his presence and local judgment.

Not a coded deferral of Mass sacrifice and sacrament matter and form.

Latin

XII. Igitur Bellarmini conjecturas & suspiciones nihil omnino moramur: Et tamen facile possumus ostendere, quod Bellarminus affirmat nos ostendere non posse, nempe, Paulum ibi nihil innuere de sacrificio Missae, & Sacramentorum materia & forma, aliisque gravioribus. Nam ipse loquendi modus, quo Apostolus utitur, satis indicat ipsum agere de rebus quae tanti momenti non sunt. Postquam enim institutionem Coenae Dominicae breviter exposuit, & reprehendit quosdam graviores abusus, qui apud Corinthios in celebratione illius obtinebant, subjungit verba illa, de quibus quaestio est, Cetera cum venero disponam. Ubi quivis qui textum attente considerabit, agnoscet facile Paulum innuere per caetera illa quaedam minoris momenti quam ea quae praecesserunt, & quae scribi nihil opus fuit, & quorum ordinatio in aliud tempus potuit sine periculo remitti, & videbatur requirere praesentiam Apostoli, qui praesens Ecclesiae Corinthiacae statum consideraret, & perpensis omnibus circumstantiis, statueret quid facto esset opus, & quae disciplina, quis ordo, in Ecclesia illa sequendus esset.

Report a mistake in this passage