Bellarmine is wrong: many heretics sold unwritten tradition — Irenaeus and Jerome say so
Bellarmine's premise fails: not every heretic dumped tradition.
Some sneered at unwritten tradition while twisting Scripture; many others sold oral tradition as cover for figments.
Irenaeus: the Marcionites and Valentinians — Bellarmine's alleged tradition-foes — fled Scripture for living-voice tradition.
Jerome and Augustine: heretics forge apostolic tradition and abuse John 16 the same way Rome does now.
Latin
XXIV. Deinde falsum est quod sumit Bellarminus, nempe, haereticos omnes traditiones rejecisse. Nam fuerunt quidem haeretici nonnulli qui traditiones non scriptas contempserunt, & soli Scripturae sese inhaerere profitebantur, quamvis varie illam corrumperent; sed fuerunt quoque multi haeretici qui traditiones quasdam non scriptas venditabant, & eo fuco atque colore utebantur, ut figmenta & somnia sua apud populum commendarent. Id docet Irenaeus lib. 3. c. 2. Haeretici, inquit, resistunt & repugnant saluti suae: quum enim ex Scripturis arguuntur, in accusationem convertuntur ipsarum Scripturarum, quasi non recte habeant, neque sint ex authoritate, & quia varie sint dictae, & quia non possit ex his inveniri veritas ab his qui nesciant traditionem; non enim per literas traditam illam, sed per vivam vocem. Imo haeretici illi, quos hoc in loco perstringit Irenaeus, sunt ipsi Marcionitae, & Valentiniani, aliique similes, quos tanquam traditionum hostes producit Bellarminus. Quibus consona docet Hieronymus commentar. in Aggaeum, De haereticis enim loquens, Quae, inquit, absque authoritate & testimoniis Scripturarum, quasi traditione Apostolica sponte reperiunt & confingunt, percutit gladius Dei. Et supra retulimus Augustini verba, quibus testatur veteres haereticos abusos fuisse, ad traditiones suas confirmandas, illis ipsis Christi verbis, quibus Doctores Ecclesiae Romanae simili modo hodie abutuntur, nempe, Adhuc habeo multa vobis dicere, sed non potestis portare modo.