Epiphanius: heretics boasted apostolic tradition — so Rome cannot tar us with their company
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
Epiphanius: Ptolemaeus sold 'apostolic tradition by succession' to Flora.
Semi-Arians likewise boasted a father-to-son faith inheritance from the Apostles.
Worst heretics waved unwritten tradition as cover — just as Rome does.
So they cannot brand our rejection of their traditions as heretic-company.
Latin
XXV. Epiphanius vero haeresi 33. speciatim idem docet de Ptolemaeo quodam haeretico, ubi verba ejus refert ex epistola ad Floram, cui pollicetur fore ut veritatem disceret eorum quae docebat, postquam dignata esset Apostolica traditione, quam, inquit, per successionem nos quoque accepimus. Haeresi autem 73. refert epistolam Semi-Arianorum in qua gloriantur se amplecti traditam a patribus fidem, & se velut haereditatem quandam servare eam fidem, quam ex Apostolicis temporibus, per patres, qui in medio diu usque ad eos fuerunt, susceperant. Non est ergo, quod Pontificii nostrum cum haereticis consensum nobis exprobrent in rejiciendis traditionibus, cum pessimi quique haeretici de quibusdam traditionibus non scriptis gloriati sint, & eo fuco sua perniciosa figmenta tegere voluerint, ut hodie Pontificii.