Jewish tradition is no model — Christ rebuked it as voiding God's law
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
Yes, Jews had unwritten traditions — Christ called them out for voiding God's law by them.
Isaiah applied: in vain they worship me with commandments of men.
God disapproved; Christ rebuked — no rule for the church.
Today's Moses-mouth boasts show how well oral tradition preserves truth: trifles and blasphemous dreams.
Latin
XXVII. Respondeo, quod ad Judaeos attinet, illos quidem jam olim habuisse traditiones non scriptas. At quales essent & quanti faciendae docet Christus, dum Judaeis exprobrat illos traditionibus suis legem Dei & ejus mandata abrogasse & rejecisse, dumque iis applicat verba Dei apud Isaiam, Frustra colunt me mandatis hominum. Itaque habuerunt quidem traditiones suas, sed Deo improbante, & increpante Christo, tantum abest ut eorum exemplum nobis imitandum sit & habendum pro regula. Quanta vero sit vis traditionis non scriptae, & quam aptum sit medium ad propagandam atque conservandam veritatem, manifestum facere possunt hodiernae Judaeorum traditiones, quas ex ore Mosis se habere gloriantur, cum tamen non sint nisi merae nugae, & impia, putidissima, ac saepe blasphema somnia.