Theological Theses · §322 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Pagan unwritten civil law does not prove unwritten faith-rules

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Athens and Sparta may run on unwritten civil custom — that lane is reason's.

Faith and worship come by revelation, not civic prudence.

Memory alone is not a safe vault for revealed things.

So wisdom had inspired men put them in writing for an uncorrupted church.

Latin

XXVIII. Porro profanarum Rerumpublicarum exempla nihil moramur. Possunt illae quidem uti optime legibus non scriptis, in iis quae ad civilem gubernationem pertinent, quaeque adeo ab humanae rationis judicio pendent. At inde non sequitur parem esse rationem eorum quae pertinent ad fidem & cultum divinum. Cum enim ista habeantur ex divina revelatione, nec in iis quicquam ratio perspiciat, hominum curae atque memoriae non satis tuto committi potuerunt: ideoque divinae sapientiae consultum visum est, ut a viris divinitus inspiratis scripto mandarentur, quo facilius in Ecclesia possent incorrupta servari.

Report a mistake in this passage