Theological Theses · §324 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Reply: the church keeps written oracles — privilege is faith, not secret textbook knowledge

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Same privilege as Israel's: the oracles are committed to the church — and they came in writing.

She is guardian and depositary of Scripture; outsiders borrow knowledge from her.

Knowing the textbook is not believing the mysteries.

A Muslim can learn the whole Christian corpus without the faithful's privilege — just as one can read the Koran without believing Muhammad.

Latin

XXX. Respondeo, ut olim privilegium Judaeorum erat, quod ipsis eloquia Dei credita erant, ita quoque Ecclesiae Christianae privilegium est, quod ipsi commissa sunt eadem eloquia. Sed, ut Judaei illa scripto consignata habebant, ita quoque Ecclesiae Christianae scripto tradita sunt. Est ergo Ecclesia Scripturae sacrae & doctrinae coelestis in ea contentae, custos & depositaria. Quod si quam infideles ejus notitiam habent, ab Ecclesia illam mutantur. Deinde distinguenda est duplex mysteriorum divinorum notitia. Aliud est enim nosse quid Scriptura doceat, & quae sint religionis Christianae mysteria, & aliud ista mysteria credere, & certa fide amplecti: Potest enim aliquis in doctrina Christiana versatissimus esse & eruditissimus, qui tamen doctrinae Christianae non credat, sed occultam in corde tegat infidelitatem. Jam autem Ecclesiae Christianae privilegium proprie non consistit in priori illa notitia, quae non aliud est, quam simplex apprehensio illius quod dicitur, sed in illa notitia quae fidem quoque includit, & persuasionem certam illius, quod a mente nostra apprehenditur. Ut enim Alcoranum legere & discere possunt, neque tamen credant Mahumeto, & ejus Alcorano: Ita quoque Mahumetanus, & quilibet alius infidelis Scripturam legere potest, & totum Religionis Christianae corpus ediscere, neque tamen propterea religioni Christianae fidem adhibebit, & gaudebit privilegio fidelium, qui Christum & Evangelium ejus vere norunt & amplectuntur.

Report a mistake in this passage