If bare knowledge were the privilege, Rome's own theology books already destroy it
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
If privilege were mere textbook grasp, nothing should ever have been written — only perpetual oral handoff.
Rome already admits the mysteries sit clear in countless scholastic books.
Unbelievers can learn the system from those theologians even if they miss it in the Prophets and Apostles.
So their imaginary privilege dies either way — written Scripture or written Doctors.
Latin
XXXI. Quod si habeatur ratio prioris istius notitiae, quae tota in simplici quadam apprehensione posita est, certe ut illa quoque Ecclesiae propria maneret, nec infideles ulli ejus participes essent, doctrina Christiana a nullo unquam debuit scripto mandari, ac chartis committi, sed viva tantum voce in Ecclesia perpetuo tradi. At quamvis Pontificii praetendant non omnia fidei mysteria ab Apostolis & viris Sanctis scripta esse, fatentur tamen illa in quamplurimis Doctorum suorum libris scripta reperiri, idque sigillatim, clare & dilucide, ut a legente quovis percipi possint. Ac proinde, quamvis infideles ex scriptis Propheticis & Apostolicis non possent totam doctrinam Christianam haurire, facile tamen illam discere possunt ex Theologorum Christianorum libris. Et sic non minus concidit imaginarium istud Ecclesiae privilegium, quam si omnia in libris Prophetarum & Apostolorum perscripta sint, sicut nos contendimus.