Saving knowledge is rare — yet even "atheist" nations keep a sense of deity
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
True saving knowledge is rare; most nations miss the true God.
Ephesians 2:12: without God in the world — yet a sense of deity remains.
Idolatry proves it: proud man would rather bow to stones than admit no God.
Latin
VI. Non est quidem negandum, veram & salutarem Dei cognitionem apud paucos admodum homines reperiri: Verumque Deum fuisse, & etiamnum esse, plerisque gentibus ignotum, quo nomine dicuntur ab Apostolo ἄθεοι ἐν τῷ κόσμῳ, sine Deo in mundo, Eph. 2.12. Sed hoc non obstat, quo minus apud illas ipsas gentes, quas Paulus Atheismi quodammodo intitulat, numinis tamen sensus aliquis remanserit, licet multis & foedis erroribus implicatus. Cujus rei argumentum est illa ipsa idololatria, qua sese gentes profanae polluerunt, & relicto creatore, creaturas varias, & ipsa animi sui figmenta coluerunt. Oportet enim ut alte hominibus impressus sit iste divinitatis sensus, quandoquidem homo, plus satis alioqui ad superbiam pronus & fastu tumens, maluerit se abjicere infra bestias, & colere lapides & ligna, quam nullum plane Deum agnoscere.