World-contemplation can reach God — and His existence is demonstrable
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
World-contemplation can reach some knowledge of God — sin's darkness does not block that path for most.
Open question: are the reasons necessary or only probable?
Verdict with nearly all theologians, ours and Rome's: God's existence is demonstrable by necessary arguments.
Latin
VII. Igitur omnino certum est ex contemplatione Mundi, & eorum quae in eo videntur, homines posse ad Dei cognitionem pervenire: nec obstitisse tenebras humanae menti per peccatum offusas, quin maxima pars hominum, hac via, & natura duce, qualemcunque numinis notitiam adeptasit. Sed quaeritur, cujus generis sint rationes illae, quibus ex operum naturae consideratione ostenditur esse Deum. An scilicet sint necessariae, an vero probabiles tantum? Et an Dei existentia sit demonstrabilis ingenio humano, an vero duntaxat illam assequi possit conjecturis nonnullis, & probabilibus quibusdam argumentis. In hac autem sumus sententia, cum omnibus fere Theologis tam nostris quam Pontificiis, Dei existentiam rem esse, quae demonstrari potest, & necessariis argumentis evinci.