Theological Theses · §350 · Louis Le Blanc de Beaulieu

If the world were from itself it would be eternal — but motion and time are not

Self-existence would mean an eternal world with no start of duration.

But this bodily world is in perpetual motion measured by time.

Motion and time cannot be from eternity — next theses prove it.

Latin

XXII. Et certe si mundus hic, & partes illae quibus constat, esset aliquid a se, & quod sui causam non haberet, aeternus quoque esset, & durationis initio careret. Nam quod est, & tamen nunquam productum est, necesse est semper fuisse. Etenim quod est, & aliquando non fuit, productum esse necesse est. Quod enim transit a non esse ad esse illud certe produci dicitur; sed fieri non potest, ut mundus hic corporeus & visibilis ab aeterno fuerit. Nam mundus hic est in perpetuo motu, ejusque duratio tempore mensuratur. Sed motus & tempus, quod motum consequitur, ab aeterno esse non possunt, quod multis modis demonstrari potest.

Report a mistake in this passage