Eternal solar motion yields contradiction in the Zodiac
Eternal sun-motion: either stuck in one Zodiac sign forever, or in all at once.
One-sign forever: infinite time covers only finite space.
All-signs at once: contradicts moving through the Zodiac.
Latin
XXIII. Primo enim si motus, qui, verbi causa, in sole apparet, ab aeterno esse dicatur, necesse erit solem ab aeterno fuisse, vel in aliquo Zodiaci signo, vel in omnibus Zodiaci signis. At neutrum dici potest absque manifesta contradictione. Etenim si sol ab aeterno fuit in aliquo Zodiaci signo, puta in Ariete, non item in aliis, inde sequitur solem in tempore demum pervenisse ad Taurum & Geminos. Et ita cum supponatur ab aeterno motus fuisse, per totam aeternitatem unum aut alterum tantum signum peragraverit, id est, infinito tempore, spatium finitum. Nam motus qui est ab aeterno infinito tempore, antecedit quicquid in tempore factum. Ac proinde sol eodem illo motu, quo intra mensem signum unum percurrit, tempore infinito non amplius quam unum aut alterum signum percurrere potuerit. Si dicatur autem sol ab aeterno fuisse in omnibus Zodiaci signis; necesse erit solem simul in omnibus signis Zodiaci fuisse. Etenim si ab aeterno fuit, & in Ariete & in Cancro, & in Libra & in Capricorno, non ante fuit in Ariete quam in Cancro, & in Libra quam in Capricorno. Nam quod ab aeterno est, ante se nihil habet. Ac proinde quum non fuerit in uno prius quam in alio, necesse est ut simul in omnibus fuerit. Sed implicat contradictionem solem per Zodiacum moveri, & tamen simul in omnibus Zodiaci signis esse. Nam solem per Zodiacum moveri, est unum signum deserere & ad aliud progredi: praeterquam quod ita sol sibi ipsi oppositus & a se ipso distans fuisset.