Theological Theses · §353 · Louis Le Blanc de Beaulieu

No first human in an infinite past — contradiction

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

No human is born before another already existed.

Infinite past births: humans before any human — contradiction.

An infinite generation-order could never arrive at us.

Latin

XXV. Deinde nullus est homo ab homine genitus, ante quem alius homo non extiterit. Itaque si omnes omnino homines ab hominibus geniti sunt, ante omnes omnino homines quidam homines fuerunt, & sic priusquam ullus esset homo, fuit aliquis homo, quod manifeste contradictorium est. Imo si omnes homines sunt ab hominibus in infinitum geniti, nullus unquam homo fuit, qui non fuerit posterior infinitis aliis hominibus praeexistentibus, adeoque fuerunt infiniti homines, priusquam ulli homines extarent. Adde quod, si ante nos generationes infinitae fuissent, ordo generationis non potuisset ad nos pervenire: nam infinitum pertransiri non potest.

Report a mistake in this passage