Theological Theses · §354 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Eternal time fails: day and night cannot both be from eternity

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Eternal time would mean eternal day/night turnover.

What is from eternity is simultaneous — but day and night cannot be.

Night is privation of day: habit and privation cannot coincide.

Latin

XXVI. Ut autem motus illi, qui in mundo observantur, ab aeterno esse non possunt, ita nec tempus aeternum esse potest. Nam si tempus aeternum est, ab aeterno est diei & noctis vicissitudo: sed impossibile ab aeterno fuisse vicissitudinem diei & noctis. Etenim si ab aeterno fuit vicissitudo diei & noctis, tam nox quam dies ab aeterno fuit. Nam si vel nox vel dies ab aeterno non fuit, vicissitudo illa in tempore demum incepit: sed repugnat utrumque, nempe, diem & noctem ab aeterno fuisse. Etenim eorum quae sunt ab aeterno unum non est altero prius. Nam quod habet aliquid ante se, non est ab aeterno. Ac proinde quae sunt ab aeterno simul sunt. Atqui plane necesse est, ut vel nox diem, vel dies noctem praecesserit, neque possibile est, quod dies & nox sint simul, siquidem nox est privatio diei: habitum vero & privationem in eodem subjecto simul esse, implicat contradictionem. Uno verbo si dies & nox statuantur ab aeterno fuisse, necesse est ut vel dies & nox fuerint simul, id est, simul & eodem respectu fuerit dies & non dies: vel ut in iis quae aeterna dicuntur, unum praecedat alterum, quorum utrumque apertam contradictionem involvit.

Report a mistake in this passage