No first day; infinite days cannot equal or sit inside infinite hours
Eternal time → no first day — yet a day before every day is absurd.
Infinite past hours vs days: equal would make part = whole.
Lesser infinite days inside greater infinite hours is not infinite.
Latin
XXVII. Deinde si tempus aeternum est, nullus fuit primus dies. Nam, si est aliquis primus dies, tempus initium habet, adeoque aeternum non est. Atqui necesse est esse primum aliquem diem. Nam, si nullus fuit primus dies omnem diem dies praecessit, ac ante omnes & singulos dies, dies aliquis extitit: Et sic fuit dies antequam esset dies. Praeterea si tempus ab aeterno est, necesse est hactenus fuisse infinitas horas, infinitos dies, infinita saecula, imo etiam infinitas saeculorum myriades. Rogo igitur, num numerus dierum hactenus elapsorum sit aequalis numero horarum, an vero illo minor? Si dicatur aequalis esse, inde sequetur partem esse toti aequalem, & totum non esse sua parte majus. Nam cum in singulis diebus sint viginti quatuor horae, numerus dierum est tantum pars vigesima quarta numeri horarum, & necessario vicies & quater plures horae quam dies effluxerunt. Si vero dicatur numerus dierum esse minor numero horarum, primum hoc absurdi sequetur dari numerum infinitum, qui tamen sit tantum pars vigesima quarta majoris numeri, & qui in alio numero continetur quater & vicies, imo plusquam centies millies, & millies adhuc pluries, si quis comparare velit non numerum dierum cum numero horarum, sed numerum saeculorum cum numero minutorum, & saeculorum myriades cum minutis decimis. Certe capi non potest, quomodo numerus ille sit infinitus, qui in majori numero toties continetur, & qui est illius pars tam exigua. Nam numerus, qui in alio continetur, majori illo numero continente terminatur & limitatur, & ita infinitus non est, quippe qui omni termino & fine non caret.