Three candidate causes: chance, blind nature, or intelligent mind
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
World is made — what cause?
Three options: chance atom-clash, blind necessary nature, or intelligent best-and-powerful mind.
Next theses reject the first two.
Latin
XXXI. Sed ut res adhuc fiat manifestior, & omnis dubitandi tollatur occasio, quandoquidem evicimus mundum factum fuisse, & existentiae suae causam habere. Rogamus, quae sit illa causa cui mundus suam originem debeat? Certe, quantum animo capimus, tres ejus omnino causae fingi & assignari possunt. Vel enim dicendum est illum casu exortum fuisse, & ex fortuito quodam particularum materiae concursu: vel habere quidem causam necessariam, sed tamen brutam & sui nesciam, quae naturae nomine vocetur: Vel denique, ut diximus, mundum opus esse causae cujusdam intelligentis, optimae simul & potentissimae.