Democritus and Epicurus: chance atoms cannot yield order
First option: Democritus/Epicurus — world from random atom-clash.
Chance yields mess, not constancy, order, harmony.
This universe — and each natural work — shows supreme order.
Latin
XXXII. Primum illud tribuitur Democrito & Epicureis, qui dicuntur censuisse mundum esse ortum ex quodam fortuito, & temerario concursu atomorum. Verum haec sententia ad insaniam accedit. Nam constantia, ordo, & harmonia a casu esse non potest, sed quae casu fiunt & exoriuntur, incerta sunt & indigesta, nihilque constans habent, & quod sui simile semper sit. At nihil fingi potest hac universi compage magis ordinatum atque compositum. Et in singulis quoque naturae operibus summus ordo atque constantia facile observari potest.