Blind necessary cause cannot birth knowers — Psalm 94
A brute necessary cause cannot explain knowers.
Knowing effects require a knowing first cause.
Psalm 94: He who planted the ear — shall He not hear?
Latin
XXXIV. Nec etiam potest tantum opus tribui causae brutae, & quae agat ex necessitate, absque ratione & intelligentia. Primo enim inter ea quae in mundo videntur, multa sunt, non tantum sensu & cognitione praedita, veluti bestiae: sed etiam ratione & intellectu, sicuti homines; sed id quod cognoscit & intelligit, necessario causam aliquam habet cognoscentem & intelligentem: nam effectus sua causa prima & praecipua perfectior esse non potest: nec potest in effectu quicquam perfectionis esse, quod in causa non sit, si non formaliter, saltem modo quodam eminentiori, ut ante demonstratum fuit. Jam autem simpliciter & absolute perfectius est cognoscere, quam non cognoscere, intelligere, quam non intelligere. Ideoque necesse est, ut quod est prima & praecipua causa rei intelligentis, non sit expers intelligentiae, alioqui causa esset effectu minus perfecta. Atque haec est demonstratio, qua utitur Psaltes Psal. 94. dum homines atheos & profanos coarguit. Intelligite, inquit, stupidi in populo & fatui, quando intelligetis? An qui plantavit aurem, non audiet? an qui oculum finxit, non videbit? An qui gentes corripit, non arguet? An qui docet homines scientiam, non cognoscet?