Theological Theses · §361 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Palace and watch: chance cannot build the universe-machine

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Who credits a palace or a clock to chance scrap-heaps?

This universe outdoes any palace in art and proportion.

No machine shows more motions — more marvelous, more constant.

Latin

XXXIII. Et certe quis est, qui, dum palatium aliquod splendide, & ex arte extractum contemplatur, aut horologium quoddam affabre fictum, quod variis rotis & motibus inter se compositis, horas, dies, & lunae phases notat & dimetitur, in animum inducat ista casu facta esse, & lignis atque lapidibus, aerisque & chalybis particulis quibusdam temere congestis exorta? At quodnam Palatium excogitari potest majori arte, & symmetria structum, & ubi proportiones omnes melius observatae sint, quam ipsum hoc universum, quod oculis nostris obversatur? Aut quaenam est machina in qua plures motus, magisque mirabiles, & in summa varietate magis constantes, observari possint?

Report a mistake in this passage