Theological Theses · §364 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Infinite marks of wisdom — not a brute cause

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

World-system and each creature show infinite marks of highest wisdom.

Proportions exact beyond human grasp.

Only a fool credits that to a brute, mindless cause.

Latin

XXXVI. Praeterea si quis consideret, tam universum hujus mundi systema & corporum illorum, quibus constat, dispositionem, motusque & flexus varios, quam singula quae in eo observantur, plantas, dico, & animalia & alia, quae videre & tractare possumus, negare non poterit, in omnibus istis elucere infinitas summae sapientiae notas: atque non tantum totius universi, sed animalis cujusque structuram, ita mirandam & stupendam esse, & in ea proportiones omnes tam accurate & exacte observatas, atque tam diligenter & proinde omnibus prospectum, ut ingenium humanum, sapientiam tantam satis capere & mirari non possit. Quis ergo, nisi plane stupidus & insipiens, opera tanta cum arte & industria facta, tantoque cum ordine & harmonia digesta, referre possit in causam, quae sit omnino bruta, omnisque sapientiae & cognitionis expers?

Report a mistake in this passage