“Nature” is only the order of causes — who authored that order?
Ask the nature-only crowd: what do you mean by nature?
Usually: the order of causes — plant begets plant, seasons turn.
That order itself needs an author — who made heaven, sun, earth?
Latin
XXXVII. Verum ut magis adhuc urgeamus impios illos, qui nolunt aliam rerum causam agnoscere, nisi brutam quandam naturam: Rogamus eos quid nomine naturae intelligant. Nam vulgo per naturam, quae casui opponitur, & iis quae ex consilio & deliberatione agunt, intelligitur ordo & series causarum, quibus constat hoc universum. Juxta quem ordinem videmus in terra fieri varias generationes, & in elementari regione alias & alias mutationes: Sic enim, quum planta plantam, & animal aliud animal simile generat, opus esse naturae dicimus: & similiter quum nives per hyemem terram operiunt, aestate vero terra aestu fatiscit, ad naturam ista referimus: Sed hic frustra ad istam naturam recurritur. Nam natura illa, ut patet ex dictis, nihil aliud est, quam ordo agentium & patientium, quibus hoc universum constat. Sed hic quaeritur hujus ordinis author, & quid est illud quod coelum, solem & terram produxit, & quo videmus ordine disposuit? Quaenam est ergo natura, quae, naturae hujus, quae jam operatur, causa est?