Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
Some say matter bits self-sorted into the world-order — stop there.
Same proofs that bar planet-aseity bar particle-aseity.
Imperfect parts exist for wholes — not from themselves.
Latin
XXXVIII. Arbitrantur impii nonnulli naturam hanc, quae non est aliud quam mundi systema, exortam esse ex vario situ, figura & dispositione partium materiae, quae certa quadam motus mensura agitatae, sese sponte in hunc ordinem digesserunt, qui jam in mundo observatur: nec aliam rerum causam aliudve principium ultra esse quaerendum. Sed quibus argumentis probavimus mundi partes praecipuas, terram scilicet, solem atque planetas a se ipsis non esse, sed aliquam sui causam & originem habere, iisdem probare possumus, istas quoque materiae particulas a se non existere, sed esse suum habere ab alio. Etenim id quod est a se, perfectionis nullos limites habere potest, ut ante ostensum est, atqui materia & ejus particulae sunt entia imperfectissima. Deinde quod est a se illud quoque propter se est: Sed materiae partes non sunt propter se, sed propter aliud, nimirum propter corpora quae componunt & quorum partes sunt.