Created compositions: extended parts; subject and accident
Creatures show many composition kinds.
Sensible: body parts outside parts, divisible.
Next: subject and accident — whiteness; virtue, vice, knowledge in a man.
Latin
VI. Porro in rebus creatis multa animadvertuntur compositionis genera. Prima eaque omnium maxime sensibilis est, quae cernitur in omni corpore, quod constat partibus extensis, quarum una est extra aliam: adeoque quarum una ab alia dividi & separari potest. Secunda compositio, quae hic consideranda est, est subjecti & accidentis, sicut album constat albedine & corpore illo quod sustinet albedinem. Et sicut in homine, praeter naturam humanam, varia sunt accidentia, veluti virtus & vitium, scientia & ignorantia, unde varie homo denominatur, vel doctus, vel indoctus, vel vitiosus, vel virtute praeditus.