Theological Theses · §377 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Essence vs existence composition in creatures

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Metaphysical composition: essence ≠ existence in creatures.

Essence = what you must conceive (rational animal = man).

Winter rose-nature without a rose: creatures can be and not-be.

Latin

VII. Sed praeterea sunt quaedam compositionis genera magis abstracta & metaphysica, quae hic quoque consideranda sunt. Nam in rebus omnibus creatis essentia potest ab existentia distingui, estque aliud essentia, & aliud existentia. Quippe per essentiam intelligimus id sine quo res concipi non potest, & per quod res quaeque definitur. Sic animal rationale est hominis essentia, quia non potes concipere hominem quin concipias animal rationale: estque animal rationale hominis definitio. Per existentiam autem intelligitur id per quod res actu est in rerum natura. Jam autem haec duo in rebus creatis omnino distinguuntur. Siquidem existentia de illarum essentia non est. Nam possunt esse & non esse. Et potes essentiam illarum concipere, etiamsi de earum existentia non cogites: imo quamvis cogites & scias illas non existere. Veluti cum quis hyeme, quando nulla rosa existat, naturam rosae contemplatur. Ideoque res omnes creatae compositae dici possunt ex essentia & existentia.

Report a mistake in this passage