Theological Theses · §378 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Nature vs suppositum — incarnation shows the split

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Another split: nature vs the singular that has it (Peter / humanity).

Incarnation: Christ took human nature, not a human person.

Creatures = nature + suppositum (subsistence).

Latin

VIII. Est & alia quoque compositio quae in rebus omnibus creatis animadvertitur. Nam in omnibus illis aliud est natura, & aliud singulare istud quod naturam habet. Ita distinguenda est humanitas quae est in Petro, & Petrus qui habet illam humanitatem. Estque in omni persona seu supposito, ut loquuntur, aliquid praeter naturam a natura ipsa distinctum: imo quod potest ab ipsa natura separari, ut patet ex mysterio incarnationis in Christo. Nam Christus naturam humanam assumpsit, & personam tamen humanam non assumpsit. Siquidem natura humana in Christo subsistit in persona Verbi, & propria subsistentia caret. Unde manifestum est aliud esse naturam, & aliud subsistentiam, sive illud quod personam constituit. Ideoque res omnes creatae compositae dici possunt ex natura & supposito, sive dicere mavis ex natura & subsistentia.

Report a mistake in this passage