Theological Theses · §380 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Does God's simplicity exclude all these? First: is God a body?

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Christian School: God's simplicity bars every such composition.

First question: is God extended parts-outside-parts — a body?

Ancients who said yes: Anaximenes, Diogenes, Xenocrates, Epicurus.

Latin

X. His ita expositis quaeritur an Deo talis simplicitas conveniat, quae omnes ejusmodi compositiones excludat. Id autem ita esse communi consensu Scholae Christianae docetur. De singulis vero est distincte ostendendum. Primum ergo quaeritur an Deo conveniat illa compositio quam primo loco commemoravimus, id est, an Deus ad modum corporum sit extensus, & habeat partes extra partes, quod idem est ac quaerere an Deus sit corporeus, an non? Corporeum esse censuerunt ex Philosophis antiquis non pauci: veluti Anaximenes, Diogenes Apolloniates qui putabant Deum esse aerem: Xenocrates, qui Deum fingebat caelesti corpore: & Epicurus qui Deo corpus humano simile tribuebat.

Report a mistake in this passage