Theological Theses · §381 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Sadducees, Anthropomorphites, Tertullian on a corporeal God

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Sadducees: no spirits — so God must be body.

Anthropomorphites gave God human members; Tertullian called God corporeal.

Augustine excuses him as meaning substance / something real.

Latin

XI. Ex Judaeis autem Sadducaei cum nullum spiritum esse existimarent, nec tamen Deum esse diffiterentur, omnino videntur sensisse Deum non esse spiritum sed corpus. Nec etiam inter Christianos defuerunt haeretici qui Deum corporeum esse opinati sunt. Tales erant Anthropomorphitae qui Deo membra humanis similia affingebant, nec parum olim Ecclesiam turbarunt. Imo Tertullianus ipse disertis verbis affirmat Deum esse corporeum, libro adversus Praxeam: quo minus mirum est eum similiter statuisse animam esse corpus. Veruntamen Augustinus haeres. 86. quae est Tertullianistarum Tertullianum hac in parte excusat quasi pro eodem sumat substantiam & corpus, & dicere velit simpliciter Deum esse aliquid reale & subsistens.

Report a mistake in this passage