No accidents in God — subject-accident composition denied
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
Second composition: subject + accident — does God have it?
Theologians say no: first independent being cannot depend as accidents do.
Perfect essence takes no add-on perfection — God is accident-free.
Latin
XV. Secunda compositio, cujus mentionem fecimus est ex subjecto & accidente, de qua etiam quaestio est, An Deo conveniat, id est, an in Deo sint accidentia quaedam ab essentia ipsius distincta. Id autem Theologi communi consensu negant. Nec sine summa ratione. Etenim quum Deus sit primum ens & prima causa, necesse est ut sit ens omnino independens. Adeoque in ipso nihil est quod ab alio dependeat. Sed accidens omne ab alio dependet, nimirum a subjecto: Ergo in Deo nullum est accidens. Deinde quicquid praeter essentiam accidens aliquod habet, hoc ipso arguitur essentiam habere non omnino perfectam. Nam si essentiae rei alicujus perfectio nulla deesset, nullam extra essentiam perfectionem suscipere posset. Si quidem quod ex se habet omnem perfectionem, ipsi perfectio nulla adjici potest. Sed Deus essentiam habet omnino perfectam: Ergo nullius accidentis est capax. Atque, ut verbo dicam, compositio omnis ex subjecto & accidente arguit imperfectionem tam subjecti, quod ab accidente velut accessoriam perfectionem mutuatur: quam ipsius accidentis, quod propterea semper imperfectum convincitur, quia ejus esse semper a subjecto dependet. Verum in Deo nihil est imperfectum, ideoque est talis compositionis expers.