Philosophy: unmoved mover, immaterial products, no imperfect parts
Aristotle: first unmoved mover — no body moves unmoved.
He makes angels and souls — so He is still more immaterial.
Bodies have imperfect parts; a first being cannot.
Latin
XIV. Sed praeter Scripturae sacrae testimonia, non desunt Philosophis argumenta quibus probent Deum esse incorporeum. Primo enim, sicuti demonstrat Aristoteles, Deus est primus motor qui omnia movet, ipse immobilis manens. Sed nullum corpus movet, quin moveatur ipsum, ut patet per inductionem. Ideoque Deus non potest esse corpus. Deinde inter res a Deo productas sunt substantiae immateriales, velut angeli, & anima humana, quae corporibus sunt praestantiores. Sed Deus est aliquid rebus quibusvis ab ipso productis longe praestantius atque nobilius. Ergo multo magis debet esse incorporeus & immaterialis. Denique quod corporeum est, aliquid in se continet quod non est omnino perfectum: nempe partes singulas ex quibus componitur: quarum unaquaeque minus quiddam est, & imperfectius quam ipsum totum. Sed cum Deus undiquaque sit ens primum & ex se, nihil in eo potest esse quod non sit omnino perfectum. Nam ratio nulla reddi potest cur in eo quod est a se, aliqua perfectio desit. Igitur Deus non potest esse corpus.