Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
Creatures: essence without existence — contingent, accidental.
God: essence cannot be conceived without existing.
First essential attribute: necessary being — to be and exist is of His essence.
Latin
XVII. Tertia compositio, quae a nobis notata fuit, est ex essentia & existentia. Nam haec duo, ut dictum, in rebus creatis omnino distinguuntur. Estque in iis alia essentiae ratio, & alia existentiae: quandoquidem tota earum essentia concipi potest absque existentia, nec existentia ingreditur earum definitionem. Et hoc quia possunt esse & non esse, nec est ulla res creata quam non existere repugnet. Ideoque earum respectu existentia est aliquid contingens, non vero necessarium, & aliquid accidentarium, non autem essentiale. Sed in Deo res aliter se habet. Nam essentia ejus non potest concipi absque existentia. Et repugnat plane Deum concipere qui non existat. Nec magis potest mente abstrahi & praescindi essentia Dei ab ejus existentia, quam essentia hominis ab animali vel rationali. Nam quamvis in Deo nihil sit prius & posterius, attamen nostro concipiendi modo primum & maxime essentiale Dei attributum est, quod sit ens primum & necessarium, id est, quod primo per se & necessario existat: estque omnino de Dei essentia esse & existere.